lauantai 12. syyskuuta 2009

Omnia praeter virtutem caduca sunt


Aristippus, discipulus Socratis, cum naufragio ad Rhodiensium litus eiectus animadvertisset figuras geometricas in arena discriptas, ad comites exclamavisse traditur: "Bene speremus; hominum enim vestigia video!" Confestim in oppidum Rhodum contendit et recta in gymnasium devenit. Ibi de philosophia disputans eiusmodi donatus est muneribus, ut non tantum omnia sibi necessaria acceperit, sed etiam iis comitibus, qui una cum eo in navi fuerant, et vestitum et cetera, quae opus essent ad victum, praestare potuerit.

Cum autem comites in suam quisque patriam reverti statuissent interrogarentque eum, quidnam vellet se domum renuntiare, eos civibus suis ita dicere iussit: eius modi possessiones et viatica liberis eorum quam celerrime oportere parari, quae etiam e naufragio una cum iis possent enatare.

Namque ea sola praesidia sunt vitae agendae, quibus neque fortuna iniqua neque publicarum rerum mutatio neve belli vastatio valet nocere.

Simili modo Theofrastus, quem discipulum Aristotelis esse constat, homines potius ad doctrinam humanitatemve quam ad pecuniam comparandam adhortans virum doctum affirmat ex omnibus solum neque in alienis locis peregrinum esse neque umquam inopem amicorum, sed in omni civitate esse civem difficilesque fortunae casus sine metu despicere posse; at qui non doctrinae sed felicitatis praesidiis credat se esse munitum, eum instabili et incerta conflictari vita. - Satis constat (ut spero) regem Croesum fortunae suae confisum multa passum esse.